- CARBO
- I.CARBOHebr. Gap desc: Hebrew, Esaiae c. 6. v. 6. Et volavit ad me unus e Seraphim et in manu eius carbo. Ita enim Seniores reddunt, Καὶ εν τῇ χειρὶ εἶχεν ἄνθρακκ: quos Interpretum pars maxima sequitur. Bocharto vero hâc voce denotatur calculus candefactus, cuiusinodi lapidum apud Arabes multiplex usus fuit, in lacte coquendo, carnibus assandis, stigmatibus etiam vivae carni inurendis, uti videre est infra, ubi de Lapidibus candefactis seu ignitis. Itaque et Gap desc: Hebrew 1. Regum c. 19. v. 6. eidem est panis coctus ad lapides candefactos. At charara, Chaldaeis panis subcineritius inde dicitur, quod supra carbones torreatur: Ε᾿πανθρακὶς propterea Graecis. Athenaeus, l. 3. Η῾ δ᾿ ἐπανθρακίς ἐςτι τῶ λαγάνων ἁπαλωτέρα: ἔοικε δὲ καὶ οὗτος ἐπ᾿ ἀνθράκων γίνεςθαι, ὥςπερ καὶ ὁ παῤ Α᾿ττικοῖς ἐγκρυφίας, Epanthracis in laganis est ceteris delicatior: videtur autem etiam hic panis, super carbones coqui, ut Atheniensium encryphias. Sed de hoc pane infra dicendi locus erit: plura autem hanc in rem vide apud Bochart. Hieroz. Part. prior. p. 327. Coeterum Carbo non paucis in locis e terra effeditur, ut inter alia in Sinensi provincia Xansi, ut et apud Belgas, in Leodiensi agro: quô ad alendum ienem et vaporaria calefacienda passim, utuntur Boreales. Prius autem illos contusos effringunt, cum lapides saepe ingentes ac nigerrimos effodiant: tum, uti in Belgio inprimis moris est, aquâ perfusos miscent massaque sic conficiunt; quae difficulter quidem ignem concipiunt, at conceptum semel, diutissime vegetum, urentem que fortissime retinent. Similiter apud cosdem Sinenses, in provinc. Peking, prope Pingco, montes sunt Kic et Siuvu, ubi carbo seu bituminosa istiusmodi terra effoditur, quam locô lignorum incolae adhibent, Auctor Anonymus, Sinae et Europ. c. 30. Vide quoque infra Lithantrax. At lapis ille Thracius, ςπῖνος dictus, apud Aristotelem, qui dissectus accenditur et tursus in se compositus, ac aspersus ardet, carbonum instar, carbo metallicus est et lapideus, quô hodieque Fabri ferrarii in fornacibus suis utuntur, Salmas. ad Solin. p. 253. etc. Hinc Carbonis inlatio, praebitio, ad monetae nempe et armorum fabricas, l. 15. et 18. de extraord. muner. in Cod. Theod. quae in sonlidis muneribus olim numerabatur, Calvinus Lexic. Iurid. De Carbonibus defossis, quibus populi quidam agrorum fines distinxerunt, propterea quod res nulla durabilior, magisque perpetua sit, quam carbones sub terra defossi, vide Baldum, l. de Officio Iudicis, laudatum Eidem: De ratione vero Carbones conficiendi Plinium, l. 16. c. 6. De gemma carbonibus simili anthraciti, quae in Thesprotia olim fodiebatur, eundem, l. 36. c. 7. De Carbonum in scribendo usu, vide supra in voce Atramentum, etc.II.CARBORomae orator, frustra conatus Romani populi statum moresque corrigere, sibi ipsi necem conscivit. De hoc multa in Bruto, Tullius.III.CARBOeloquentissimi viri Carbonis sil. Orator non satis acutus, sed tamen orator numerosus: Erat in verbis gravitas, et facile dicebat, et auctoritatem quaudam naturalem habebat Oratio. Cicero, Bruto. Hunc postremo ab exercitu suo interfectum fuisse, quem bellis civilibus collapsum adstringere, et ad disciplinam reducere cupiebat, refert Val. Max.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.